- FAUTORES
- FAUTORESin Olympicis Ludis certantium, memorantur passim. Ut enim ingenia hominum sunt, in huiusmodi spectaculis, Cursûs praecipue, huic ille, alteri alter Fautor hortatorqueve aderat, οἱ τοῖς θέουσι διακελευό μενοι, ut ait Plato in Phaedro. Quae studia, in hunc illumqueve prona, non solum eminebant in loco certaminis, sed, et antequam illo esset perventum, ut discimus ex Apollonio apud Philostrat. ubi morem hunc elegantissimis verbis describit. l. 5. quorum hic sensus est: Siquis athletam conspicatus animosum, ingemem membrorum proportione compactum, ad Olympiam per Arcadiam vadentem, propius ad illum accedat, eique animos addat, horteturque ut fortiter rem gerat; cum is e certamine victor redierit, tum demum vetet eum praeconis voce victorem proclamari, nec redimire caput oleastro, delir are bercle videatur, et alienis laboribus illudere: Ita etc. In ipso dein certamine, currentes laeto celeusmate excitabant, idqueve eo alacrius, quo propiores metae essent, uti docet Isocrat. Orat. de Evagora: Καὶ γὰρ ἐκεῖνοι παρακελεύονται εν τοῖς γυμνικοῖς ἀγῶσιν, τῶν δρομέων οὐτοῖς ἀπολελειμμένοις, ἀλλὰ τοῖς περὶ τῆς νίκης ἀγωνιζομένοις, Namque illi acclamant, in gymnicis ludis, cur soribus non ignavissimis; sed victoriae proximis etc. Vide quoqueve supra, Favere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.